- ARION
- I.ARIONMethymnaeus citharoedus, et Poeta Lyricus, ex Lesbo insul. Floruit Olymp. 28. Scripsit cantica circiter versuum 2000. in magno prerio tum temporis habita. Dicitur et Tragici carminis primus inventor fuisle, et chorum instituisse, ac Dithyrambicum carmen nominis huius appellatione ab ipso primum insignitum, cecinisle, Suidas. Huius historiam Ovid. in Fastis, et Gellius l. 16. c. 19.ac Aelian. de Animalibus referunt. Carus fuit Periandro, Corinthiorum tyranno, cuius auspiciis in Italiam profectus, grandem pecuniam ex arte sua promeruit; cumque iterum Lesbon peteret,videretque sibi insidias a sociis parari propter opes, quas secum adserebat, nautas oravit, ut carmen aliquod priusquam moreretur, concinere permitterent, quod cum impetrâsset, sumptâ citharâ modulans e navi in mare se coniecit; sed a Delphine allecto eius cantu, dorsô exceptus, taenarum (quod oppid. est Laconiae, hodie Capo di Madapan vel Maini, totius Moreae Australem maxime locum, Olymp. 19. Solin. c. 13. vel potius, Olymp. 41. Euseb. Chron.) vectus est, antequam nautae illuc appulissent: et ibi relictô Delphine Corinthum petiit, omnemque rem gestam Periandro enarravit: qui tamen illius verbis minime credidit, donet etiam historiam a nautis com pertam habuit. Vide Lucian. Dial. cuius titulus, Ποσειδῶνος καὶ Δελφίνων. Virg. Ecl. 8. v. 56.Orpheus in Silvis, inter Delphinas Arion.Dubitaverunt multi, haec fabulane fuerit, occasione historiae de Iona Propheta, orta, an vera historia? Plin. in veram historiam inclinat; ait enim, Quae faciunt, ut credatur Arionem quoque citharoedicae artis, etc. Vide eum l. 9. c. 8. Idem quoque sentire videtur Ovid. l. 2. Fast. v. 113. ubi ait.Inde (fide maius) tergo Delphina recurvoSe memor ant oneri supposuisse novo.Eiusdem sententiae quoque fuit Pausan. in Laconicis. Nam, post signum Arionis Delphino insidentis, tamquam veritatem firmaturus, subicit historiam aliam Delphini alterius. Indicat hoc ipsum Apuleius l. 6. Accedes antiquis et ipse miraculis. Credemus enim exemplotuae veritatis, et Phryxum arieti supernatâsse, et Arionem Delphino insedisse, et Europam tauro supercubâsse. Propert. l. 2. El. 26. v. 17.Sed tibi subsidio Delphinum currere vidi,Qui puto Arioniam vexerat ante ratem.Martial. l. 8. Epigr. 51. v. 15.Sic Methymneô gavisus Arione delphin,Languida non tacitum per freta vexit onus.Dio Chrysostomus Orat. 37. non solum rem narrat, sed addit nautas illos, qui facinus aggressi sunt, fuisle morte mulctatos, cum res in quaestionem duceretur. Firmant hanc veritatem, quae de voluptate Delphinorum erga Musicam passim leguntur, et casus ille, quô Enalus adolescens in mari servatus est a Delphinis, eôdem pene modô, quo Arion, de quo vide Plut. Sympos. Quid quod veram historiam, non fabulam esse, Ios. Scaliger aslerit Animadvers. in Euseb. p. 79. Quae hactenus dixi videntur stare pro historia. Contra ad fabulas reicit Gellius; loc. cit. ait einm, Fabulam scripsit Herodotus super fidicine illo Arione. Et Strabo. l. 13. Arion, quem Herodotus in Taenarum servatum fabulatur. Ovid. l. 3. Art. Am. v. 326.------ Arioniae fabula nota lyrae.Nic. Lloydius.II.ARIONequi nomen, quem Princeps Oenus quidam, secundus Hercules, ab eo Adrastus Argorum Imperator habuisse traditur. Hic equus est ille, quem primum omnium eius generis Neptunus, percussâ terrâ, tridente produxisle fingitur: quo Claudian. respiciens Panegyr. de 4. Consul. Honorii v. 555. canit;Si dominus legeretur equis, tua posceret ultroVerbera Nereidum stabulis nutritus Arion.Apollodorus l. 3. Α῎δραςτον δὲ μόνον ἵππος διέσωσεν Α᾿ρίων, τοῦτον εν Ποσειδῶνος ἐγέννησε Δημήτηρ εἰκαςθεῖσα Ε᾿ριννυϊ κατὰ την` συνουσίαν. Hîc explicandus Ovid. Met. l. 6. v. 118.Et te flava comas frugum mitissima materSensit equum. ------Propert. l. 2. El. 34. v. 37.Qualis et Adrasti fuerit vocalis Arion.Tristis ad Archemori sunera victor equus.Stat. l. 1. Silv. 1. de equo Domitiani v. 52.Hunc et Adrastaeus visum extimuisset Arion.Idem Theb. l. 6. v. 444.----- Dum, non cohibente Magistrô,Spargitur in gyros, dexterque exerret Arion.Idem ibidem:Ducitur ante omnes rutilae manifesius ArionIgne iubae. ------ ------Hunc equum dono dedit Adrasto Neptunus, uti scribit Probus. Vide Pausan. in Arcadicis, ubi de eo plura. Nic. Lloydius.III.ARIONequus in curru Polynicis, apud Statium Theb.l. 6. praecipuus. Describit ibiludos curules, quos Archemoro celebrârunt Argivi, et equum hunc, in Polynicis quadriga, solum nominat, excuslôque seslore nihilosecius vicisle victoremque renuntiatum refert, v. 501.------ Nam flavus ArionUt vidit, saliere iubae, atque erectus in armosStat, sociumque iugi, comitesque utrinque laboris,Secum alte suspendit cquos. --- --- ---Ubi ex ratione antiquorum curruum loquitur, in quibus quatuor equi sub iugo iuncti habebantur et duplex erat temo. At ex ratione Circi, quae tempore Statii obtinebat, Arion funalis sinisterior esse debuit: hunc enim tum primarum partium fuisse habitum, infra dicemus. Vide Salmas. ad Solin p. 899. et Barthium ad Stat. d. l.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.